Glose
Anno autem septimo misit Joiada pontifex,etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.